monumenta.ch > Cassiodorus > 32 > CONSTANTIUS ET CONSTANS XXXV. > ANTONINUS COMMODUS XV. > sectio > 6 > 9 > 21 > 126
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXV <<<     >>> in Psalmum CXXVII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXVI

1 Canticum graduum Salomonis.
2 Diximus non vacare quod et isti titulo Salomonis quoque nomen adiunctum est, cuius interpretatione in Latina lingua pacificus est. Et cui aptius hoc vocabulum poterit convenire, nisi qui populum circumcisionis et praeputii unitatis gratia colligavit; et quasi angularis lapis venientes ad se e diverso parietes stabilitatis robore solidavit; de quo dicit Apostolus: Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum [Ephes. II, 14]. Additur quoque quod octavus usque ad finem gradalium est, qui numerus pertinet ad resurrectionem Domini Christi, de quo omnino locuturus est: indicans Novum Testamentum, ad quod haec praedicta mysteria referuntur. Et nota quod hic et in septuagesimo primo psalmo propter distinctionem Testamentorum Salomonis nomen constat ascriptum, ut utraque sibi assonare cognoscas.
3 Divisio psalmi.
4 Exsultans propheta quod Spiritu sancto completus Novi Testamenti gratiam praevidisset, ne aut sibi aut aliis de tanto munere forsitan surriperet perniciosa praesumptio, primo ingressu docet sanctissimos viros, ne quis propriis viribus aliquid boni applicare contendat, cum omnia in divina potestate sint posita: nec praecurrere quis velit tempus, quod intelligit Domini ordinatione dispositum. Secundo modo de ipso Domino loquitur Iesu Christo, et de apostolis eius, vel quicunque ipsius mandata perficiunt.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt aedificantes eam. Planum est ad quosdam aedificatores Psalmistam loqui; sed non est dignum ut credamus hoc de structoribus caementorum, aut saxorum quadratariis dictum; sed illos potius aedificatores debemus accipere, qui unumquemque Christianum veritate fidei fabricare contendunt. Ipsi enim sunt domus, quibus dicit Apostolus: Vos enim estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis [I Cor. I, 16]. Sed si isti homines suis viribus aedificare contendunt, laborare videntur in vacuum, nisi gratia Domini donet verissimae credulitatis affectum [ed., effectum]; sicut et Apostolus dicit: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (Ibidem, 7). Debemus enim ad haec facienda studium commodare, sed ita ut Dominum credamus posse perficere, ne vanis praesumptionibus elusi, Auctorem et Perfectorem rerum in nostram perniciem praetermittere videamur. Meminerimus autem hunc et alterum versum sub argumento dictos quod dicitur a necessario. Necessaria quippe est Domini aedificatio, sine quo nihil boni ad culmen perfectionis adducitur.
7 (Vers. 2.) Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilabunt qui custodiunt eam. De domo ad civitatem transitum facit, ut nec in singulis elatio detestanda surripiat, nec in Ecclesia sancta iactantia perniciosa praevaleat. Civitas enim Domini Ierusalem intelligitur coelestis, cuius adhuc pars peregrinatur in terris, in qua episcopi vigilare contendunt, ut commissum sibi gregem pervigili cura custodiant. Quibus idem [ed., item] dicitur: ne noxiis cogitationibus incitentur, et credant aliquid humanas vigilias praevalere, cum sola Divinitas incursionis pericula possit arcere. Intelligimus quam sit impudens Pelagiana, quam iniqua praesumptio, ut contra eam decreverit toties Spiritus sanctus dicere, quod tamen ipsa passa non sit audire.
8 (Vers. 3.) In vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis. Adhuc ipsos doctores alloquitur, ut efficacius populi corrigantur, cum etiam magistros viderint esse praemonitos. Dicitur enim: In vanum est vobis ante lucem surgere. Surgit scilicet ante lucem qui in hoc saeculo desiderat beatitudinem promereri, cum vera lux, id est Dominus Christus hic multa pertulerit, et usque ad crucis patibulum pro nostra salute dignatus fuerit pervenire. Quod pulcherrima comparatione monstratum est. Nam qui ante lucem surgit, adhuc in tenebris ambulat, et iter suum propter obscuritatem noctis expedire non praevalet: sic et illi sunt qui hic degere sub securitate contendunt, antequam resurrectionis gaudia consequantur. Quibus dicitur: Surgite postquam sederitis, id est prius humiliationem sustinete, et post ascensum praemia quaerite gaudiorum. Hic enim sessio humilitatem significat, non honorem. Quod sic esse omnimodis sentiendum sequens versus ostendit. Nam ut capitis nostri evidentibus instruamur exemplis, sedit quando dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem [Matth. XXVI, 38]. Surrexit cum ait: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra [Ibid. XXVIII, 18]. Legitur et in bono, ante lucem; ut Ieremias ait: Ego autem locutus sum ad vos ante lucem, et non audistis me. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas ante lucem, dicens: Revertimini unusquisque a via sua maligna [Ier. VII, 13, 25]. Sed si aciem mentis intendas, uterque de Christo loquitur, quamvis videatur esse divisum. Praesens enim psalmus, ante lucem, id est ante secundum adventum Domini nihil gaudiorum dicit esse praesumendum. Ieremias vero, ante lucem, id est ante primum adventum Christi populos commonet a pravitate discedere: ne possint in tortuosis itineribus inveniri. Sic ambo prophetae adventum Domini utrumque tetigerunt.
9 (Vers. 4.) Qui manducatis panem doloris: cum dederit dilectis suis somnum. Declaravit quibus dixerit: In vanum vobis est ante lucem surgere, quando, ipso teste, panem doloris perfecti comedunt Christiani, de quibus alius psalmus ait: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte [Psal. XLI, 4]. Et alibi: Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in lacrymis in mensura [Psal. LXXIX, 6]. Quibus revera ipse dolor panis est, cum se de afflictione reficiunt, et de mundana tristitia consolantur. Panis enim pertinet ad nutrimentum, quod in illa puritate contingit, quando fideles sibi dari poenas non ad interitum aestimant, sed ad salutem. Sequitur quando debeant surgere, qui prius iussi sunt sedere; illo scilicet tempore cum fideles suscipiuntur in requiem, quibus mors somnus est, et secura pausatio. Dilecti enim Dei sunt qui eum nimia charitate perquirunt. Sed quanta illis praestantur, hinc potest intelligi, ut tale nomen acceperint; nam qui dilectus Dei dicitur, aeterna sine dubio prosperitate cumulatur.
10 (Vers. 5.) Ecce haereditas Domini, filii, merces fructus ventris. Ut ostenderet se propheta de fidelibus Christi superiora dixisse, venit ad secundum modum, in quo iam demonstrat ipsum Dominum Christum. Dicit enim: Ecce haereditas Domini, filii scilicet Ecclesiae, ex aqua et Spiritu sancto generati, qui haereditas Domini esse noscuntur. Et qui sint isti filii, consequenter exponitur: Merces fructus ventris. Huius fructus ventris, id est uteri virginalis partus, merces est omnis eius haereditas, quae resurgens in coelorum possessionem mittitur, et aeterna cum Domino felicitate gaudebit. Merces enim humanitati reddita dicitur, de qua et secundus psalmus ait: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam [Psal. II, 8]. Et Apostolus dicit post alia: Propter quod exaltavit illum Deus, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen [Philip. II, 9]. Caeterum divinitas eius nihil accepit unde cresceret, sed mundo contulit unde periculum mortis evaderet. Sic enim et populum acquisitionis dicimus, et animas conversorum lucrum [ed., lucratum] esse profitemur; ut eodem modo et mercedem recipere dicatur, quam aliquando acquisiisse testamur. Ista enim et his similia convenienter accipiuntur ab illa parte qua passus est.
11 (Vers. 6.) Sicut sagittae in manu potentis, ita et filii excussorum. Sagitta telum est, quae et cito pervenit ad destinata, et pervolat omnino rectissima. Haec quando egreditur de manu potentis, et magna velocitate discurrit, et appetita percutit. Non enim potens est ille qui dirigit, si sagittae cursus erraverit. Quapropter additum est, de manu potentis, ut nec de effectu dubitares, nec de celeritate diffideres. His bene apostoli comparantur, quia de manu potentis, id est Domini Salvatoris transmissi, celeriter ad destinata perducti sunt, et iussa fideliter impleverunt. Nam ut hoc evidenter adverteres, sequitur, ita et filii excussorum. Excussores recte dicimus prophetas, qui penetralia Domini perquirentes, prophetaverunt populis stupenda miracula. Excutere enim est tectum aliquid inquirere, palamque facere; quod illis accidisse non dubium est, qui vita probabili meruerunt sancti luminis veritate compleri. Istorum filii merito dicuntur apostoli, quorum praedicatione credentes, eorum quodammodo fide generati sunt. Nam generationem quamdam ex doctrina descendere beatus Paulus absolute testatur, dicens: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis [Gal. IV, 19]; et alibi: Nam in Christo Iesu per Evangelium ego vos genui [I Cor. IV, 15].
12 Vers. 7. Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis. Excussorum filii, id est apostoli, desiderium illud habuerunt, ut serviret Domino credens populus Christianus. Hos ergo beatos dicit, cum eorum labor ad gloriosa vota pervenerit; sive magis, quoniam ipsi desideraverunt atria Domini festinanter intrare, quemadmodum in quadragesimo primo psalmo iam dictum est: Sicut desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus [Psal. XLI, 2]. Sic et Apostolus ipso desiderio flammabatur cum diceret: Cupio dissolvi et esse cum Christo [Philip. I, 23]. Quapropter ter quaterque beati sunt qui pervenire ad talia vota meruerunt. Quod tamen desiderium non est humana festinatione completum; sed ille concitat tale votum, qui donat effectum.
13 (Vers. 8.) Non confundentur cum loquentur inimicis suis in porta. Et hoc ad filios pertinet excussorum, qui mundi terminos sanctis praedicationibus impleverunt. Porta vero civitatis Ierusalem Christus est Dominus, sicut ipse dicit: Ego sum ianua [Ioan. X, 9]. In ipsa enim loquitur, qui recte praedicat de Domino Salvatore, ut per eius baptismum atque poenitentiam introeuntes, coelorum regna possideant. Sed et illud perscrutandum est quare talis locus praedicatoribus est electus; scilicet ut qui non credit exeat, qui acquiescit introeat. Tali ergo loco pius praedicator et infideles exire facit, et devotos introire permittit; sive quia publica vox est, quae in porta loquitur, dum a commeantibus semper auditur.
14 Conclusio psalmi.
15 Quam bene in altum usque ad verum Solem quasi Elias alter ascendit, non curru igneo subvectus, sed virtutum gradibus elevatus, nec auras motu corporis carpens, sed animo sanctum culmen ascendens! Gloria Domino Salvatori, qui in servis suis miracula diversa monstravit. Iter habuit per aera illius mortale corpus, propheta terram non deserens ad superna conscendit. Rogemus ut pennis misericordiae suae nos evehat, qui carnis fragilitate deprimimur. Nihil illi difficile est, nisi cum boni aliquid non putatur posse hoc implere. Perscrutemur ergo seduli Scripturas divinas: revolvamus libros Novi et Veteris Testamenti, si filii esse volumus excussorum; ibi enim Dominum reperimus, si haec veraciter excutere mereamur.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXV <<<     >>> in Psalmum CXXVII
monumenta.ch > Cassiodorus > 32 > CONSTANTIUS ET CONSTANS XXXV. > ANTONINUS COMMODUS XV. > sectio > 6 > 9 > 21 > 126